F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Sphaericorum libri duo Liber primus Prop. 24
<- App. -> <- = ->

PROPOSITIO XXIIII

148 Duo triangula rectilinea invicem aequalia eandem sive aequales bases habentia et basibus oppositos angulos aequales: habebunt et reliqua latera singula singulis aequalia.

figura 25

149 Sunto duo triangula rectilinea abc cda super eandem basem ac invicem aequalia et angulos b d aequales habentia: aio quod eorum duo latera ab cd erunt invicem aequalia itemque duo latera reliqua bc da aequalia erunt. 150 Talia enim triangula circumscribuntur ab eodem circulo et sunt inter lineas aequidistantes et perinde aequalia et et aequiangula27 et ideo per praecedentem aequilatera. Quod est propositum.

Inizio della pagina
->