PROPOSITIO XXIII
145
Duo triangula rectilinea invicem aequalia et aequiangula sunt et inter se aequilatera.
146
Sunto duo triangula rectilinea abc def invicem aequalia et aequiangula hoc est angulos a d aequales invicem et angulos b e aequales et angulos c f aequales habentia: aio quod et inter se aequilatera erunt, hoc est latera aequalibus angulis opposita aequalia invicem habebunt.
147
Secus enim ponatur ipsi triangulo def aequilaterum triangulum agh eruntque per 4m sexti et 4m primi Euclidis, triangula def agh aequalia et ideo triangula abc agh aequalia pars et totum, quod est impossibile. Astruitur ergo propositum.
|