F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda 30
<- App. -> <- = ->

[A:11r]

58 Theorema 30325

Nonnumquam ex iride iris per reflexionem gignitur.

Quando326 enim rorantis nubis spatium totam iridem superest327, fit ut ex ipsius328 iridis329 in rorantem330 pluviam effulsione, alia per reflexionem331 ***332 iris. Quod enim per reflexionem primae333 generetur tres adducimus rationes. Prima est quod secundae334 iridis colores sunt converso ordine sitae335 quo colores primae. 59 Quare haec secunda336 iris est imago primae, sicut in speculo contingit, in quo dextra337, sinistra; et sinistra, dextra spectantur. Altera [C:45v] est quod haec secunda338 iris nunquam nisi prima apparente, apparet. Quare est eius imago. Tertia339 est, quod secundae340 colores debiliores sunt, quam primae. Quod fieri coniicimus, quoniam refracti radii debilitari solent, et ideo341 per342 reflexionem primae gigni. Secunda343 iris etiam apparet, si quis minutem344 rorem versus obscurum locum ad solis radios345.

60 Corollarium

Conveniens est igitur346 secundam iridem extra primam apparere, et centrum in linea, quae centrum primae cum centris347 visus et solis connectit, habere, et colores converso ordine sortiri. Extra enim primam videtur, quoniam348 prima349 citrorsum porrigit suae speciei350 radios. 61 Centrum autem habet351 in linea per centrum352 solis et primae iridis353, propter aequos354 reflexionum angulos. Conversum355 autem habet in coloribus ordinem, quoniam per reflexionem in speculis dextra, sinistra; et sinistra dextra356 videmus. 357

Inizio della pagina
->