F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda 29
<- App. -> <- = ->

[A:10v]

32 Theorema 29156

Iridis colores 4or esse praecipuos scilicet croceum, viridem157, ceruleum158, ac159 purpureum.

figura 5

Quod160enim161 experientia patet, idem et162 ratione comprobatur. 33 Resumatur163 enim descriptio 27ae164 praedictae, in qua circum[C:42v]ferentia bc dividatur quadrifariam in signis h, k, l et producantur per f ad circumferentiam solis165 lineae hfm, kn et lo166, et167 connectantur168 h, k, l cum a. Eruntque quatuor169 anguli, qui ad f, aequales invicem170. Et ideo circumferentia Sole171 dm172 maior quam mn, et ipsa eo maior quam on. 34 Sed ipsae dm173 et eo invicem aequales, et mn et no invicem174 aequales. Quoniam igitur, per 25am175, oportet refractionem176 solaris radii a rorante pluvia fieri ad angulum177 recti 1/2178 ideo necesse est, ut omnes solares radii, qui a nube refracti179 gignunt iridem, per punctum f transeant. 35 Quare, quicumque solares radii a circumferentia solis dm procedunt, omnes a circumferentia bh ad oculum a refringentur180. Quicumque autem ab mn, ab ipsa hk; quicumque vero ab no, ab ipsa kl; quicumque tandem ab oe, ab ipsa lc reflectentur. A maiori ergo181 solis superficie illuminatur182 bh quam hk, et ideo necesse est, ut color, qui in bh, cui plus lucis admiscetur, sit183 ipsi luci conformior. 36 Color [S:55] vero, qui in hk184, cui plus inest aquae185, respectu186 lucis, sit aquae187 similior. Atque ideo color, qui in bh, flammeus188 sive croceus, qui vero in hk, viridis189 videtur. Et, quamvis lc a superficie eo190, quae ipsi dm191 ipsam bh illuminanti192 aequalis est193, illuminetur194 et ideo, [C:43r] color, qui in lc similis ei, qui in bh videri oporteat, tamen, quia gyrus iridis in lc minor est quam in bh195, ideo radii in lc densiores sunt quam in bh. 37 Quare color, qui in lc, fortior ac coloratior eo, qui in bh, videtur196; cum igitur in bh croceus videatur197 in lc ruffus198, sive purpureus generabitur. Similiter, quamvis lk a superficie no, 38 quae199 ipsi nm ipsam kh illuminanti aequalis est illuminetur, atque ideo200 color201, qui in lk ei, qui in kh similis202 videri oporteat203; tamen, quia gyrus iridis in lk minor est, quam in kh, ideo radii in lk densiores sunt, quam in kh. 39 Quare color, qui in lk, fortior ac coloratior eo, qui in kh videtur. Sed cum in kh viridis204, qui lenis205 ac sobrius est, videatur, in kl ceruleus206, qui fortior ac saturior est, apparebit207. Et, quoniam huiusmodi circumferentiarum eo, on, dm et mn variatio ac gyrorum iridis coarctatio paulatim fiunt, ideo208 non statim in iride unus color vertitur in alium, sed209 talis mutatio paulatim fit210 et211 per aliquem medium, qui extremos coniungat.

40 Scholium.

[A:11r]

Et notandum, quod, sicut ignis212 lenis213 ac rarus flammeum214 ac croceum efficit colorem velut flamma215 lenem216 fumum comburens, densus vero ac fortis ebrium ac ruffum217 gignit colorem, velut218 in carbonibus, ita solares radii, qui in extremo iridis219 gyro rari sunt, flammeum gignunt colorem. In intimo220 vero circuitu, quia densi sunt, ideo ruffum221 efficiunt. 41 Neque alia est caerulei et222 viridis ab igne ad solem metaphora223. Quod autem purpureus, flavo224; ac viridi caeruleus225 [C:43v] fortiores ac magis ebrii sint, patet, quoniam226, si flavo obscurus227 admisceatur, purpureus conficitur. Si autem228 viridi229 idem obscurus aggregetur, protinus caeruleus230 concreabitur231.

42 Corollarium

Igitur inter232 croceum ac233 viridem234, intra235 viridem ac ceruleum236, intra237 ceruleum238 ac purpureum tres alii medii videntur colores, qui sunt utrorumque connexiones. Quam ob rem239 iris septicolor iure dici posset.

Inizio della pagina
->