F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda 28
<- App. -> <- = ->

[C:42r]

Theorema 28136

Locus iridis diversis spectatoribus137 diversus est.

29 Si enim omnibus138 eodem in loco videretur, non sub eodem139 refractionis angulo140 ubique appareret, quod esset contra 25am141. Quicumque igitur sunt in linea, quae centra142 solis et143 visus144 continuat, irides145 vident in diversis locis, sed in dicta linea centrum habentes. 30 Et sicut146 imago, quae147 in speculo apparet, diversis inspectoribus148 a diversis superficiei specularis partibus repraesentatur, ita et iridem149, quae per radiorum refractionem videtur, in diversis rorantis pluviae partibus a diversis oculis videri necesse est.150 [S:54]

31 Corollarium151

Unde sequitur, ut, si duo inspectores152 sint in eadem linea per centrum solis, videant duas irides concentricas, isque interiorem, qui a sole remotior. Si autem duo inspectores in eadem recta non153 sint cum centro solis, videbunt duas irides eccentricas154, aut se invicem tangentes, aut secantes. Ut scilicet155 singuli suam iridem videant.

Inizio della pagina
->