F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda Additio post 25am
<- App. -> <- = ->

[A:12r][C:39v]

8 ADDITIO38 post 25am39

Colores iridis primariae in rorida nube generatos a solaribus radiis refringi40 ad oculum per angulum, qui recti dimidius est, propter41 octogonae figurae in singulis guttis per eadem puncta repetitam repercussionem42.

9 Nam singulae roridae guttulae, quamvis parvae, sphericae43 tamen sunt, quandoquidem aqua44 semper, tamquam corpus homegeneum, in figuram elementi sui semper45 conglobatur. Cumque in singulis talibus rorantis aquae globulis illapsus solis radius binis a locis ad visum refringatur46, scilicet a superficie convexa et concava, tamquam scilicet a speculo convexo et cavo; talis repercussio, propter globulorum parvitatem ad visum ferri non potest, nisi aggeminatis47 reverberationibus adiuta roboretur. 10 Tunc autem aggeminantur refractiones, cum per eadem periferiae puncta, servatis aequalium inclinationum angulis circulatim repetitae circumferuntur. Nam radiorum repetitio corroborat primam, secundam48, tertiam et reliquas successive refractiones. Sed ab huiusmodi guttulis reflexio fieri non potest per angulum quam obtusissimum49, neque per angulum quam acutissimo proximum. 11 Illic50 enim, propter obliquitatem primarii radii, lux reflexa debilis est, hic51 vero propter vicinitatem eiusdem obtunditur. Fiet ergo reflexio talis per aliquem52 angulum medium. Efficacissimus autem ad id erit angulus recti dimidius. Nam reflexio ad hunc angulum facta repetitis per octona puncta periferiae radiis. Ita roboratur, ut colorem quendam in luce et aqua concreatum exprimat53 ac vi[S:51]sui [C:40r] repraesentet54.

figura 2

// 12 Sint enim in ambitu guttulae octona puncta paribus intervallis distincta abcdefgh55. Radii autem solis kad, lhe aut aequidistantes, aut insensibiliter ab aequidistantibus differentes. Iam tunc56 a superficie convexa guttulae radius lh reflectetur57 ad visum per radium hm, et a superficie cava radius kad redibit ad oculum per radium dgm, uterque scilicet ad angulum recti dimidium. 13 Quamvis enim radii reflexi concurrant ad visum spectantis m, insensibiliter58 discrepant ab aequidistantia propter guttulae parvitatem59 et magnam remotionem. // Continuentur itaque reliqua puncta per rectas be, bg, ch, cf, fa60. // Sic61 enim ex repetita per haec octo puncta repercussione per ambitum aquei62 globuli, corroborati radii hm63, dgm et generatis coloribus inebriati64 ad visum spectantis m, sub angulo lhm qui recti dimidius est, deferuntur. 14 Et quod de uno aquae globulo, id de universis et perinde65 de tota iride ostendetur. // Et quoniam aequalitas anguli non nisi per aequales distantias, et aequales distantiae non nisi in circulari cingulo66 servari possunt; propterea et circularem apparere iridem, et67 ad angulum recti dimidium, necesse est, quemadmodum proponitur.

15 Scholium.

Hinc est quod guttulae quaedam super herbarum frondibus conglobatae68 ad solis radium per lineam quandam spectatae colorem quendam repraesentant; quod per lineam aliam spectatae non [C:40v] faciunt, quoniam scilicet illa visio ad anguli praedicti69 reflexionem spectantis oculo refertur.

Inizio della pagina
->