F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars secunda | 25 |
|- | App. | -> | |- | = | -> |
PARS SECUNDA2 Solares radios in roridam3 nubem cadentes ad angulum qui recti dimidium est undique ad oculum refractos iridem generare, atque ideo iridem circularem necesse est4 videri.
2 Progrediantur a sole radii ab, ac, ad et ae, quorum termini b, c, d, e sint in eodem plano ad quod5 linea, quae solis centrum a cum oculo f connectit, sit perpendicularis ad signum g cadens. Et6 connexis b, c, d, e signis cum oculo f, aio quod quilibet angulorum abf7, acf, et adf recti dimidium est. 3 Et hoc, quia anguli abg, acg8 et adg insensibiliter differunt a rectis, propter insensibilem quantitatem bg9 respectu ag, sed10 nos experti sumus angulum fcg, qui est angulus altitudinis iridis sole horizontem possidente esse dimidium recti. [C:39r] Similiter et angulos11 fbg et fdg, quare unusquisque ipsorum abf, acf et adf residuorum erit dimidium recti. Sed talis experientia potest ratione comprobari. 4 Oportet enim ut talis refractio12 ad oculum neque per lineam ac, quoniam radius radium impediret, neque per lineam gc, quoniam rorationum stillae visum interciperent, sed per fc inter utramque mediam proveniat13. [A:9r] Quoniam igitur et experientia et ratione14 convenit15 angulos fbg, fcg et fdg, aequales esse ad invicem et unumquemque recti 1/216. 5 Ideo17 anguli autem qui ad g, omnes recti propter ag18 plano perpendicularem. Ideo ipsa fbg, fcg et fdg triangula sunt invicem aequilatera19. Quare20 bg21, cg et dg lineae22 invicem aequales. Similiter ostendemus omnes a locis refractionum23 ad signum g ductas invicem [S:50] aequales24. Huiusmodi ergo refractio fit25 in circumferentia circuli, atque ideo26 circularis apparet. 6 Hinc patet illorum stultitia, qui non attendentes similes iridis colores ad aequales refractionum27 angulos undique oportere28 reflecti29, eius rotunditatis causam a nubis concavitate quaerunt30. Corollarium31
7 Patet ergo32 quod centrum solis, centrum visus, ac33 centrum iridis in eadem sunt recta linea. Corollarium34
Item iridem videri, sub cono rectangulo, cuius basis est ipsa iris vertex vero oculi centrum. Cum enim angulus fcg sit recti 1/235 et36 feg quoque sit recti 1/237, erit angulus cfe rectus. Conus igitur fce, sub quo iris apparet, rectangulus est. |
Inizio della pagina |
-> |