F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Diaphaneon, seu transparentium libellus | Pars secunda | Additio alia per quam confutatur 30a |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
ADDITIO597 ALIA598 per quam confutatur 30a599 Iridem primariam saepissime videri600 solam. Exteriorem vero numquam vel rarissime apparere posse solam. 97 Causae enim, quae faciunt apparere iridem sunt hae, lux solis expedite per purum aerem radians, adversa roratio, ulterior opacitas. Quo autem fuerit purior601 lux, opportunior cum quiete602 roratio, atque obscurior post locum roris opacitas, eo603 expressior appare[C:51r]bit iris. // Quando604 igitur hae605 causae plene606 concurrunt, utramque iridem faciunt apparere, modo solis altitudo supra horizontem non sit maior 45 gradibus. 98 // Quando autem una ex his causis penitus deficit, neutra iris videtur. Quando vero tales sunt causae, ut satis sint ad exterioris, quae debilior est, apparitionem, a fortiori multo magis satis erunt ad interioris (quae minus causarum poscit) apparitionem. Et ideo si exterior iris, quae semper languidior607 est, appareat608, multo609 magis et interior, quae semper coloratior est, apparebit. 99 Non igitur apparere potest exterior iris sine interiore. Saepissime autem interior apparebit sine exteriore610, quando videlicet causae adeo debiles sunt, ut si primam611 iridem apparere faciant, non tamen sunt satis ad exterioris apparitionem. [A:14v] Quod crebro accidit, nam plenus causarum concursus est rarus. // Quod si concurrentibus affatim causis, altitudo solis supra612 horizontem esset non minor 45 gradibus, inferior613 tamen 55614 quae sunt iridum secundariarum615 altitudines, tunc posset apparere parva quaedam portio iridis exterioris sine interiore. 100 Tunc616 enim, ut in 26a617 ostensum est, iris primaria non apparet. Secundaria618 vero apparere poterit619 in tanta celsitudine620, quantum 55621 gradus622 excedunt solis altitudinem. Quod rarissime contingere potest, adeo ut a nemine unquam sit animadversum aut observatum. [S:66] Corollarium623
101 Itaque constitit ratio cur exterioris iridis colores sunt languidiores, quam colores interioris624; et cur ordine converso; et cur exterior sine interiore non videatur. Ex quibus quidam falso coniecturam faciunt, iridem exteriorem [C:51v] ex interiore per reflexionem generari. Quod est falsissimum. Corollarium625
102 Sic deteximus tres errores in quibus multi versantur, primum quod causa rotunditatis iridis consistit in concavitate nubis; secundum626, quod colores diversi fiant propter densitatem aut raritatem aeris; tertium627 quod iridis exterior generetur628 ex reflexione interioris. Quae omnia sunt falsa. |
Inizio della pagina |
-> |