F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Diaphaneon, seu transparentium libellus Pars secunda Additio alia post eandem 30am
<- App. -> <- = ->

[A:13r]

77 ADDITIO ALIA post eandem 30am446

Secundariae447 iridis colores similes esse coloribus primariae, et iisdem rationibus procreari, verum ordine converso dispositos.

Omnino igitur quidquid448 in 27a449 , 28a450 , 29a451 et eius additione, praemissis, quo ad latitudinem, locum, coloresque iridis primariae, quanta licuit perspicacia452, tradidimus. 78 Id453 totum penitus quo ad latitudinem, locum, coloresque huius secundariae iridis repetitum volumus. Omnia enim argumenta in praedictis propositionibus ad[C:48r]ducta, sicut ad illam iridem ita ad hanc faciunt. Hoc excepto, quod haec habet maiorem diametrum, ut per praecedentem suumque corollarium constitit, quodque huius zonae ordine converso disponuntur454. // Superest igitur ostendere huius ordinis conversi rationem. 79 // Quod enim duo medii colores, propter parciorem solis lucem et angustius stillicidiorum spacium455, sint a luce diversiores, quam duo extremi, qui456 plus lucis et latius rorationis intervallum sortiuntur (sicut in 29a457 eiusque additione ostensum est), commune est utrique iridi. // Sed in primaria iride zonae superiores viridem et croceum suscipiunt, inferiores458 autem ceruleum459 et ruffum460. // Contra vero in secundaria iride ceruleus461 et ruffus462 exponuntur463 superne, infra464 vero viridis et croceus. De primaria iride assignata est causa in 29a465 sumpta ratione ab ambitu. Nam cum duos medios colores eadem lucis et stillicidiorum numerositas466 facit, inferiorem ex illis inspissavit magis, minor ambitus faciens ex viridi ceruleum467. Cumque duos extremos colores maior lucis et stillicidiorum copia faciat luci conformio[S:62]res, inferiorem similiter condensavit magis infimae zonae angustia468, (nam in arctiori loco magis469 coalescit470 color) fecitque471 ex croceo rubrum. 80 // Quod cum ita sit in primaria iride, omnino mirabile videbitur in secundaria472 fieri contrarium. Quam ob rem473 in secundaria474 iride aliunde petenda est causa. Tale enim est negocium475 quod tractatur, ut, quemadmodum citharoedus476 eos tantum nervos tentando discurrit, quae477 consonent auribus, ita et hic vestigandae rationes, quae quam optime fieri [C:48v] potest, experientiae concordent, ut ab effectibus (ut saepe fit), ad causas procedamus. Nihil enim obscurius est, quod478 in Opticis479 rebus tractetur. Super quo etsi480 prisci authores481, et recentiores complures multa conscripserint, nemo tamen satis482 explicat rotunditatis, magnitudinis atque colorum causas. Ita res physico, geometricoque adiumento fulcienda venit multique multa falso super hoc opinati sunt. 81 Alii rotunditatem ex concavitate nubis arguentes, sphaericamque su[A:13v]perficiem somniantes. Alii colores ex densitate ac raritate aeris, quasi circularis zona discriminare possit483 huiusmodi raritatem. Alii secundariam iridem affirmantes esse idolum primariae. Quae omnia falsissima sunt. Diametrum vero (quod erat maximi momenti, et unde magna pars demonstrationis elici poterat) nemo, quem484 sciam vel485 observavit, vel demonstravit. Redeo itaque unde fueram digressus486, ut situm colorum secundariae iridis ratione aliqua comprobem. Aliquid enim experimento consonum vestigando divinabo. 82 // Quoniam itaque non usu venit hic ratio primariae iridis, quae in minore487 ambitu conspissat colorem superiorem, ideo quaeremus488 argumentum a densitate489, ac490 raritate stillicidiorum, a quibus per aequales angulos reflexio ad visum491 redit. Nam talis densitas aut raritas ad regulam492 circularitatis redigitur ex simili obliquitate493 circulorum stillicidia terminantium, a quibus reflexio fit.

figura 8

83 // Quod, ut melius intelligatur, repeto descriptionem 29ae494 in qua angulus495 akf496 reflexionem [C:49r] iridis primariae determinat existens recti dimidius. Positaque ak diametro, punctisque afkg497 angulis quadrati in circulo abc descripti, erit angulus kag recti dimidius, qui et ipse erit celsitudo iridis primariae semicircularis: punctum autem g centrum eiusdem, et recta kg semidiameter, rectaque ag axis, qui498 per tria centra solis, visus atque iridis incedit. 84 // Facio post haec angulum kax499 octavam500 partem recti. Et duco xphi501 aequidistantem ipsi fk, necnon xgamma502 aequi[S:63]distantem ipsi kg. // Sic enim, per praemissam additionem angulus axphi503 erit angulus reflexionis in iride exteriore504, et angulus xag ipsi aequalis celsitudo eiusdem, constans videlicet505 ex dimidio recti octavaque506 sui507 parte; eius508 quoque509 semidiameter recta xgamma510, et punctum gamma511 centrum, et ag axis utrique iridi communis. Fit512 enim ut tali axe immobiliter stante, plano autem circuli abc semel circumducto, in tali conversione punctum k describat513 circulum medium in iride primaria514, punctum autem x circulum medium in iride exteriori515. 85 // Qui quidem anguli tam reflexionum quam celsitudinum semper sunt iidem, semidiametri tamen, crescunt aut decrescunt pro distantia, quam irides ab oculo spectantis sortiuntur. 86 Unde si quis ore sufflans516 a sole in obscurum517 aversus irroret aquam, spectare poterit parvas irides, ut dictum fuit in scholio 26ae518 sub parvis quidem semidiametris, verum sub angulis praedictis praecise. 87 // Sumptis igitur in primaria iride quaternis spaciis519 kh, kl520, hb521, lc, iam satis ostensum fuit in 29a522 huiusmodi [C:49v] spatia esse latitudines zonarum praecipuos colores continentium, kh scilicet viridis, kl caerulei, hb crocei, et lc rubri, sumpto scilicet argumento523 ex quantitate solaris lucis. // Verum in exteriore524 iride sumptis totidem spaciis525 xy, xz526, yt, zv527, colores in ipsis spaciis528 contenti contrarium situm habent, ut529 experientia docet, videlicet xy caeruleum, xz viridem, yt rubrum, zv croceum, ut scilicet exteriores zonae primariae iridis interioribus secundariae530, et interiores illius, exterioribus huius respondeant. 88 // Itaque in secundaria531 iride secus argumentandum est, quam532 in primaria. // Siquidem in prima533 ita voluimus, ut angustioris ambitus zonae condensarent colores, quos534 eadem lucis portio fecisset pares535. 89 Nam apud spacia536 kh, kl537 una lucis distributio fecisset eosdem colores, nisi apud kl angustior zona pro538 viridi caeruleum suscepisset. Item apud spacia539 hb, lc idem lucis augmentum similiter ambitus colorasset, nisi apud lc angustius cingulum de croceo rubrum fecisset. // Sed in exteriore540 iride, tum ob maiorem perimetrum, tum ob circuli abc obliquiorem periferiam, quae suscipit spacia541 xy, xz, yt542, zv, non fuit adeo notabilis in ambitu zonarum inaequalitas, ut satis esset ad condensandos [S:64] inferiores colores, quemadmodum in primaria fecerat. 90 Immo in ipsa exteriore543 iride zonae adeo ferme ambitu inter se vix differunt, ut supernorum544 spaciorum545 colores infernorum546 coloribus pares esse debeant, singulos singulis correlativis547 comparando: nisi stillicidiorum numerositas, ac etiam crebritas [A:14r] contrarium fecisset [C:50r] eius, quod zonarum coarctatio in primaria548 iride fecerat, hoc est supernos hic549 colores (sicut in primaria infernos550) inebriasset551. // 91 Nam cum periferia552 circuli abc, et eorum circulorum, qui se invicem in punctis a, x intersecant (sicut pro553 primaria554 in punctis a, k in additione 29ae555), periferiae ordinent ea stillicidia ex quibus, oportuno556 angulo servato fit ad visum a reflexio, atque solaris radius iam obliquius occurrat talibus periferiis supra punctum x propter557 maiorem obliquationem periferiae, quam infra idem punctum x, propterea idem radius et plura et crebriora stillicidia offendet558 supra punctum x quam infra et proinde559, in spatiis supra punctum x magis inebriabitur560 color, quam infra561. 92 Et ob id contrarium fiet eius, quod in prima iride fiebat. Atque562 hinc contrarius colorum situs. // Cum autem, ut in 29a563 ostensum est, in primaria iride spacium564 bh suscipiat croceum colorem, iam in exteriore565 iride cum spacium zv cum ferme tantundem566 lucis (propter567 parem periferiarum dilatationem, ut in add. 29ae568) et eandem obliquitatem in periferiis sortiatur, suscipiet569 eundem colorem croceum. 93 Et eadem ratione, cum in prima iride kh recipiat viridem, et570 in exteriori spacium571 xz viridem similiter recipiet572 colorem. Deinde, propter dictam stillicidiorum pluralitatem atque crebritatem573 stillicidiorum574, quam (ut dictum est) radii solares incurrunt in periferiis supra punctum x, iam color, qui apud spacium575 zv croceus erat, in spacio576 ty rubescet577 magis. Et qui apud spacium578 xz virescebat, iam apud spacium579 xy densabitur in caeruleum. 94 In hac igitur exteriore580 iride suprema581 zona rubra est, infima vero in primaria; Contra582 in exteriore583 infimum cingulum croceum videtur, [C:50v] supremum vero in primaria. Ex duobus autem mediis cingulis in exteriore584 iride superius, in primaria inferius est ceruleum585; contra in illa inferius, in hac iride superius viride fuit. // Et hoc fuit, cuius causam sciscitabamur.

95 Scholium

De mediis autem coloribus ubi commiscentur praecipui, dicendum id586 quod in corollario 29ae587 sic utriusque iridis hic588 speculatio et comparatio facta589 est. Memento autem, ut di[S:65]ximus, sicut per k590 punctum ductae sunt periferiae ad ordinanda stillicidia sub oportuno591 angulo reflexionem facientia592 pro primaria iride, ita et pro exteriori iride faciendum ductis itidem593 periferiis per x punctum, sicut 30ae additio594 docuit. 96 // Quibus ex rationibus elicitur omnis utriusque iridis demonstratio, ac sicubi propter obscuritatem rei, quae tractatur, deficimus595, saltem praestiterimus ansam perspicacioribus596 ingeniis ad aliquid ulterius meliusque indagandum.

Inizio della pagina
->