[S:67] [C:52v] ADDITIO ALIA De iride lunari
103
Iridem ex lunari lumine in plenilunio629 fieri posse.
In plenilunio630 quidem, nam rotunditas luminosi corporis efficacior est ad complementum iridis. Unde in eclipsi631 solis aut nullatenus, aut saltem perfectam iridem concreari632 non posse crediderim. Et quoniam plenilunia sunt rara, et raro concurrunt plenae causae, quas debilitas lunaris luminis postulat ad talem efficaciam633, ideo lunares irides sunt rarissime634, adeo ut dixerit Aristoteles, intra 50 annos illud bis contigisse635 .
104
Sed quis636 hoc observavit? // Item quoniam lunare lumen est secundarium ac debile, ob id637 lunares irides sunt languidae, adeo ut vix alborem quendam per nocturnum638 aerem praeseserant639. // Unde patet quod illa fortis coloratio, quae fit in iride solari, gignitur ex intenso ac640 valido luminae641, quippe quod efficax est ad repetendam pluries repercussionem, quae causa est potissima praedictae colorationis. //
105
Itaque non est expectanda secundaria642 iris in Luna. Nam si in sole secundaria643 iris vix unquam apparet, et quando apparet, est languida, quomodo644 in luna, quae vix potis est ad primariam, apparere potest? Immo ipsa iris lunaris, cum a lumine lunari, quod secundarium645 est, generetur, secundaria646 dici debet, in qua ita debilitatur virtus ut satis non647 sit ad exteriorem iridem efficiendam. // Caeterum648 in hac iride lunari reliqua omnia, quo ad axem, centra, celsitudinem, et angularem reflexionem, consideranda sunt quemadmodum in solari iride. // Et haec satis.
|