F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 75 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 75a 370 Omne binomium in residuum proportionalium et commensurabilium nominum multiplicatum, producit quantitatem rationalem. Sunto duo binomium320 et residuum a et b quorum nomina maius maiori et minus minori proportionalia [S:151] sint et commensurabilia; et ex ductu a in b fiat c. Aio, quod c rationale est. 371 Ponatur ipsi binomio aequalia nomina habens d residuum, et ex a in d fiat e quod per praecedentem erit rationale. Cum autem bd sint321 residua proportionalium et [C:148r] commensurabilium nominum, erunt bd inter se commensurabilia; sed per primam sexti, sicut b ad d sic c ad e. Igitur per quadragesimam octavam huius, c commensurabile322 ipsi e. Cumque e sit rationalis, erit et c rationalis; sicut demonstrandum fuit.
|
Inizio della pagina |
-> |