F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | 76 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 76a 372 Si binomium multiplicans aliquam quantitatem produxerit quantitatem rationalem, multiplicata quantitas residuum est, cuius nomina proportionalia et commensurabilia sunt binomii nominibus. Binomium a multiplicet b quantitatem, et producat c rationalem. Aio, quod b residuum est, cuius nomina proportionalia sunt et commensurabilia ipsius a binomii nominibus. 373 Ponatur enim d residuum eorundem nominum sive commensurabilium et proportionalium cum nominibus a binomii; et ex a in d fiat e, eritque per praecedentem, vel ante praemissam, ipsa e rationalis. Sed per primam sexti, sicut c ad e sic b323 ad d; commensurabilis est autem c ipsi e quia sunt rationales. Ergo per quadragesimam octavam huius, b commensurabilis ipsi d. 374 Fuit autem d residuum. Igitur per sexagesimam quartam324, et b residuum et commensurabilium nominum ipsi d. Sed nomina ipsius d commensurabilia [C:148v] nominibus ipsius a binomii, et proportionalia; itaque et ipsius325 b residui erunt eisdem326 commensurabilia et proportionalia; quod fuit demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |