F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus 16
<- App. -> <- = ->

[S:102]

Propositio 16a

108 Quantitatem unius nominis in quantitatem duorum aut plurium nominum multiplicare.

Quantitas unius nominis sit a, binominis autem quantitas bc sub duobus nominibus b et c prolata. Oportet multiplicare a in bc. Multiplico per undecimam huius, quantitatem a in nomen b et fiat d. Item multiplico, per eandem, a in nomen c et fiat e. 109 Dico igitur, quod quantitas conflata ex nominibus de est productum quod fit ex multiplicatione ipsius a in ipsam bc. Nam, per secundi Elementorum primam, [C:102r] quae fiunt ex ductu unius quantitatis in partes112 propositae quantitatis pariter accepta conficiunt illud, quod fit ex dicta quantitate in totam propositam. Itaque de productum est ex multiplicatione ipsius a in ipsam bc factum; quod quaerebatur.

figura 23

Inizio della pagina
->