Propositio 108a
466
Si sphaera, cuius diameter rationalis, circumscribat quinque [C:163v] solida regularia, tam pyramidis, quam octahedri et cubi latus potentia tantum rationale est, ipsique diametro longitudine incommensurabile; latus autem icosahedri, minor; latus vero dodecahedri, residuum sextum.
467
Patet, nam latus pyramidis ad semidiametrum potentia est sicut 8 ad 3; latus octahedri duplum; latus cubi sesquitertium; latera duorum reliquorum irrationalia, sicut in decimo tertio Elementorum ostensum est. Unde regulae sequentes.
|