F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber secundus | De solidis regularibus regulae |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
De solidis regularibus regulae. 468 Quando pyramis, octahedrum, cubus, icosahedrum, dodecahedrum in sphaera, cuius diameter rationalis, describuntur, hae sunt regulae inveniendi huiusmodi solidorum latera singula. Quadratum lateris pyramidis duplum superpartiens duas tertias est ad quadratum semidiametri. [S:170] Quadratum lateris octahedri duplum est ad quadratum semidiametri. Quadratum lateris cubi sesquitertium est ad quadratum semidiametri. Corollarium 469 Unde manifestum est, quod latus pyramidis ad latus [C:164r] octahedri potentia sesquitertium; ad latus cubi duplum; et latus octahedri ad latus cubi sesquialterum. Quadratum lateris icosahedri est residuum quartum, cuius maior portio dupla est ad quadratum semidiametri; minor vero portio potentialiter408 subsesquiquarta ad quadratum semidiametri. Unde latus ipsum erit irrationalis, quae minor. 470 Latus dodecahedri est residuum sextum, cuius maior portio est potentialiter superpartiens duas tertias ad semidiametrum; minor vero portio subtripla eiusdem semidiametri. Ex quo calculo sequitur, ingeniosissime lector, ut sicut quadratum lateris hexagoni, sive semidiametri cum quadrato lateris decagoni coniunctum conflat quadratum lateris pentagoni; sic et in solidis in eadem sphaera descriptis, quadratum lateris pyramidis cum quadrato cubici lateris simul acceptum constituit quadratum sphaericae diametri. 471 Item sicut in circulo, semidiametro, sive latere hexagoni, secundum extremam mediamque rationem divisa, maior portio est decagoni latus; ita in sphaera, latere cubi similiter diviso, maior portio erit dodecahedri latus; quae omnia quamquam demonstrata sunt in Elementis Geometricis; tamen ex ipso cal[C:164v]culo apertissime notescunt. Quorum exempla hic subiicio. [S:171]
Latera figurarum aequilaterum.
Latera solidorum regularium.
|
Inizio della pagina |
-> |