F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber secundus De figuris aequilateris regulae
<- App. -> <- = ->

De figuris aequilateris regulae.

463 Quando triangulum, quadratum, hexagonum, decagonum, [C:163r] pentagonum, octogonum, dodecagonum in circulo, cuius diameter rationalis, describuntur, hae sunt regulae inveniendi huiusmodi figurarum latera singula.

Quadratum lateris trianguli triplum est ad quadratum semidiametri.

Quadratum lateris quadrati, hoc est ipsum quadratum descriptum, duplum est ad quadratum semidiametri.

464 Latus hexagoni aequale est ipsi semidiametro.

[S:169] Latus decagoni est residuum quintum, cuius maior portio potentialiter sesquiquarta403 est ad semidiametrum. Minor vero portio est dimidium semidiametri.

Quadratum lateris pentagoni est residuum quartum, cuius maior portio est dupla sesquialtera404 ad quadratum semidiametri : minor405 vero portio potentialiter sesquiquarta ad quadratum semidiametri. Unde latus ipsum linea irrationalis erit, quae minor.

465 Quadratum lateris octogoni est etiam residuum quartum, cuius maior portio406 dupla est ad quadratum semidiametri, minor vero portio potentialiter dupla ad quadratum semidiametri. Unde latus ipsum octogoni, sicut pentagoni, irrationalis erit quae minor.

Latus dodecagoni est residuum sextum, cuius maior portio potentialiter sesquialtera407 est ad semidiametrum, minor vero potentialiter sub dupla eiusdem semidiametri.

Inizio della pagina
->