F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber primus | 83 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
Propositio 83a 330 Omnis columna octogona, cum hexagono341 primi generis, ac quadrato collateralibus, duploque trianguli praecedentis coniuncta, facit triplum suae pyramidis. 331 Exempli gratia, columna octangula quinta 405 cum hexagono primi generis et [C:48v] cum quadrato quinto, hoc est, cum 45 et cum 25 duploque trianguli342 quarti, scilicet cum 20 conficit 495, quod aio triplum esse pyramidis octangulae quintae, scilicet 165. Quod sic ostendo. Columna octangula quinta, per corollarium septuagesimae sextae343, constituitur ex duabus columnis: septangula quinta, triangula quarta primi generis, et triangulo quarto. 332 His ergo associo hexagonum primi generis, et quadratum quintum, nec non duos triangulos quartos; quo facto, demonstrandum erit, quod totum istud aggregatum, scilicet ex columna septangula quinta, columna triangula quarta primi generis, triangulo quarto, hexagono quinto, quadrato quinto, duploque trianguli quarti simul triplum consummabit344 pyramidis octangulae quin [S:43] tae. 333 Cumque, per corollarium septuagesimae quartae huius, talis pyramis quinta conficiatur345 ex pyramidis septangulae quintae, et pyramidis triangulae quartae combinatione, iam ostendendum erit, quod dictum aggregatum dictae combinationis triplum erit, hoc videlicet pacto. 334 Una pars illius aggregati, scilicet columna septangula quinta cum hexagono primi generis quinto, quadrato quinto, et triangulo346 quarto simul efficit, [C:49r] per praecedentem propositionem, triplum pyramidis septangulae quintae, quae pars est una combinationis. 335 Item residuum aggregati, scilicet columna triangula quarta primi generis, cum duplo trianguli quarti per quinquagesimam huius, triplum facit pyramidis triangulae quartae; quae347 est residuum combinationis. 336 Itaque, cum duae partes aggregati duarum partium348 combinationis singulae singularum triplae sint, iam et per primam quinti Euclidis, totum aggregatum totius combinationis triplum erit. In hoc quinto loco, et similiter alibi. Quod est propositum.
Corollarium 337 Et pro hexagono primi generis et quadrato collateralibus substituere potes hexagonum centralem et imparem collaterales. Nam, per corollarium secundum sexagesimae sextae, hexagonus centralis et impar simul sumpti, valent hexagonum primi generis et quadratum collaterales, hoc est, in quinto loco, pro349 assumpto exemplo.
|
Inizio della pagina |
-> |