Propositio 60a
224
Omnis quadratus imparis excedit praecedentis imparis quadratum in quadruplo collateralis paris.
Exempli gratia, quadratus208 quarti imparis, scilicet 49, excedit quadratum tertii imparis, scilicet 25, in quadruplo quarti paris 6, hoc est in 24209.
225
Nam per quinquagesimam tertiam praecedentem 49 constat ex parte altera longiori quarto quadruplicato, et unitate. Et per eandem 25 constat ex parte altera longiori tertio quadruplicato et unitate. Igitur 49 excedit ipsum 25 in quadruplo differentiae, qua parte altera longior quartus excedit parte altera longiorem tertium.
226
Sed per praemissam talis differentia est par210 numerus quartus, scilicet 6, ergo 49 excedit ipsum 25 in quadruplo quarti paris 6, [C:34v] hoc est in 24. Quod erat demonstrandum. Quare sicut pro quarto, ita211 pro212 alio quocunque loco propositum concludemus.
|
24 differentia |
25 |
|
24 |
49 |
|
48 |
1 |
1 |
|
|
|