Propositio 54a190
208
Omnis triangulus octuplicatus cum unitate, conficit sequentis imparis quadratum.
Exempli gratia, 15 quintus triangulus octuplicatus facit 120 qui cum unitate facit 121 quadratum sexti imparis scilicet 11. Nam per octavam huius, quintus triangulus duplicatus facit 30 sextum parte altera longiorem.
209
Sed, per praecedentem, sextus parte altera longior quadruplicatus, cum unitate, conficit quadratum sexti imparis 11. Igitur et triangulus quintus 15 octuplicatus cum unitate faciet eundem quadratum sexti imparis 11, quod erat demonstrandum. Quae demonstratio et aliis locis inserviet, sicut proponitur.
|
4 |
|
30 |
|
120 |
|
|
|
|
1 |
8 |
|
15 |
|
120 |
|
|
|
|
1 |
|
|
|
|
|
|
|
121 |
|
|
|