[S:21] Propositio 49a
[C:29v]
184
Omnis columna triangula aequalis est pyramidi pentagonae169 collaterali.
Exempli gratia, columna triangula quinta est 75, quem numerum dico esse pyramidem pentagonam quintam.
185
Nam, per antepraemissam, columna triangula quinta valet pyramidem quadratam quintam, et pyramidem triangulam quartam; et per trigesimam sextam tales duae pyramides conficiunt pyramidem pentagonam quintam.
186
Quamobrem pyramis pentagona quinta valebit columnam triangulam quintam. Quod fuit demonstrandum. Eodemque argumento utar pro alio quovis loco, sicut propositio sentit.170
|
col. la 75 5a |
|
20 pyr. la 4a |
|
75 pyr. 5a |
55 pyr. ta 5a |
|
|
|