Propositio 48a
181
Omnis columna triangula aequalis est aggregato trium pyramidum triangularum, scilicet unius collateralis, et duarum praecedentium.
Exempli gratia, dico quod columna triangula quinta, scilicet 75, aequivalet aggregato trium pyramidum triangularum, scilicet quintae, et duplo quartae.
182
Nam, per praecedentem, columna165 triangula quinta aequivalet pyramidem quadratam quintam et pyramidem triangulam quartam. Sed, per trigesimam quartam huius, pyramis166 quadrata quinta aequivalet pyramidem triangulam quintam et pyramidem triangulam quartam167.
183
Igitur columna triangula quinta valebit pyramidem triangulam quintam, et duas pyramides triangulas quartas; quod fuit demonstrandum. Qui syllogismus sicut hic quinto loco, ita et ubivis inserviet; sicut propositio concludit.
|
75 col. la 5a |
|
55 ta 5a168 |
|
35 la 5a |
20 la 4a |
20 la 4a |
|
|
|