F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Arithmeticorum libri duo Liber primus 47
<- App. -> <- = ->

Propositio 47a

177 Omnis columna triangula aequalis est aggregato duarum pyramidum, scilicet quadratae collateralis, et triangulae praecedentis.

Exempli gratia, quinta columna triangula scilicet 75 dico quod aequivalet aggregato pyramidis quadratae quintae, scilicet 55, et pyramidis triangulae quartae, scilicet 20. 178 Intelligam enim quinque triangulos quinti loci, singulos sic distinctos, ut160 formationis diffinitio161 postulat, 1, 2, 3, 4, 5, qui iam per diffinitionem constituunt quintam columnam triangulam. Ex horum secundo excipio unitatem; ex162 tertio 1, 2; ex quarto 1, 2, 3; ex postremo 1, 2, 3, 4; qui sunt quatuor trianguli ab unitate dispositi, et [C:29r] per diffinitionem integrantes quartam pyramidem triangulam. 179 Sic relinquitur unitas, duo binarii, tres ternarii, quatuor quaternarii et quinque quinarii, hoc est quinque163 quadrati seriatim ab unitate dispositi, et per diffinitionem construentes quintam pyramidem quadratam. 180 Itaque totum aggregatum ex quinque totalibus triangulis, hoc est ex 15164 quinquies sumpto, ipsa videlicet quinti loci triangula columna, aequivalet cumulo pyramidis quadratae quintae, ac pyramidis triangulae quartae; quod fuit ostendendum. Similis est cuiuslibet alterius loci argumentatio ad veritatem propositi.

1 . 1 . 1 . 1 . 1
2 . 2 . 2 . 2 . 2
3 . 3 . 3 . 3 . 3
4 . 4 . 4 . 4 . 4
5 . 5 . 5 . 5 . 5
75 col. triangolola 5a graffa aperta 55 pyr. quadratota 5a
20 pyr. triangolola 4a

Inizio della pagina
->