F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Arithmeticorum libri duo | Liber primus | 9 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
<Propositio> 9a 70 Omnis quadratus cum radice sua coniunctus, conficit sequentem parte altera longiorem. Exempli gratia, quadratus quarti loci est 16 eiusque radix 4. Aio quod sexdecim [C:16v] cum quatuor conficit parte altera longiorem quinti loci. [S:6] Nam per diffinitionem 4 multiplicatus in 4 producit quadratum suum scilicet 16. 71 Et idem 4 ductus in 5 sequentem radicem, producit parte altera longiorem quintum, scilicet 20. Sed talia duo producta differunt quaternario: quoniam multiplicantes differunt unitate. Igitur 16 cum 4 efficit 2054 ; hoc est, quadratus cum radice, parte altera longiorem quintum. Quod fuit demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |