[S:185] PROPOSITIO X.
Sit rursum libra ABG, cuius medium B, trigonum autem KDG amblygonium, habens angulum, qui apud K obtusum: altitudinem autem EG existente E inter B, G puncta; et suspendatur ex libra secundum EG; spatium autem Z secundum A, et aeque repat cum trigono KDG sic se habente, ut nunc iacet: sicut autem est AB ad BE, sic sit trigonum KDG ad spatium L. Aio quod spatium Z maius est spatio L, minus autem triangulo KDG: haec non aliter demonstratur, quam praemissa, per centrum gravitatis T trianguli KDG penes ED ducta TH, ut pendeat triangulum a signo H solo, ut nunc iacet.
|