PROPOSITIO IX.
Sit rursum libra ABG, cuius medium B trigonum autem EDG rectum habens angulum, qui apud E appendatur secundum, EG existente puncto E inter BG; spatium autem Z suspendatur secundum A, et aeque repat cum trigono EDG, ut nunc iacet; sicut autem est AB ad BE, sic sit trigonum EDG ad spatium K: aio itaque spatium Z trigono EDG minus, spatio autem K maius esse: sit enim trigoni EDG centrum gravitatis T, a quo penes ED agatur TH, et pendebit trigonum EDG a solo signo H, ut nunc iacet; itaque sicut AB ad BH, sic trigonum EDG ad spatium Z: sed AB maior quam BH; ergo trigonum EDG maius spatio Z. Et quoniam sicut AB ad BE, sic trigonum EDG ad spatium K; ob id maior est ratio trigoni EDG ad spatium K, quam ad spatium Z: quare per 8. et 10. quinti Euclidis spatium Z maius spatio K, sicut proponitur.
|