F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 8 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
8a Eisdem existentibus: si punctum d sit intra angulum extrinsecum non tangentium 49: et puncta secantium contineant intra periferiam puncta tactuum, secantium inquam contrapositas: et sicut sunt totae ad extra receptas, sic sint intra receptarum segmenta: quae per puncta divisionum linea ducitur producta coincidet utrinque periferiis contrapositarum, et a coincidentiis ad punctum d deductae tangent contrapositas. Demonstratio eadem50, quae in 2ahuius: adversarium confutando per 37am tertii Conicorum.
[A:102r ] Quod, si caeteris non mutatis utraque secantium dte dhz sit in una contrapositarum: id idem sequetur. Est enim una eademque demonstratio: contrariis videlicet destructis per 37am tertii Conicorum.
|
Inizio della pagina |
-> |