F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 47
<- App. -> <- = ->

[A:114v] 47a Si hyperbole alteram contrapositarum tangat extrinsecus; contraposita ipsius alteri contrapositarum non coincidet.

[S:149] Sint contrapositae a b. // Et sectionem a tangat hyperbole quaedam ad apud a. // Sitque z contraposita ipsi ad. // Dico iam quod z non coincidet ipsi b236. // Ducatur enim recta tangens utramque sectionem a ad apud a quae sit ag. // Itaque ag cum per 3am 2i Conicorum , secet non tangentes237 sectionis a infra centrum, iam non coincidet ipsi b contrapositae. // Et per eamdem cum secet non tangentes238 sectionis ad intra angulum, non coincidet ipsi z contrapositae. // Igitur ag feretur inter sectiones z b neutri coincidens. // Et perinde ipsae z b sectiones minime coincident. // Quod fuit demonstrandum.

figura 59

Scholium

Eo modo, quo Apollonius demonstravit praesentem 47am potuisset praemissam 45 demonstrare: quam tamen indirecte ostendit et obscure. Verum quod ille omisit, non supplevimus. // Quanto enim melius est, astruendo propositum, quam contraria destruendo demonstrare.

Inizio della pagina
->