F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 46
<- App. -> <- = ->

46a Si contrapositae contrapositas singulae singulas ad unum punctum intrinsecus tangant; non coincident ad alterum punctum.

Tangant enim se, ut proponitur, contrapositae ad a d puncta. // Dico iam quod ad aliud non coincident // Si enim possibile est, coincidant apud e. // Quoniam igitur hyperbole alteram contrapositarum tangens coincidit ad e iam per 42amhuius, earum contrapositae ab ag non coincident ad plura puncta, quam unum. // Itaque tangentes ducantur dt at.

figura 58

// Et secta per medium ad apud c coniungatur tc secans ipsam ebg parallelum ipsius ad apud l. // Eritque, per 38am 2i Conicorum, tlc secunda diameter utrarumque contrapositarum: // unde tam eb quam eg per aequalia secabitur apud l. // Quod est impossibile. // Restat ergo propositum.

Inizio della pagina
->