[A:114r] 45a Si hyperbole utramque contrapositarum tangat; contraposita ipsius neutri contrapositarum coincidet.
Sint contrapositae a b. // Et hyperbole agb utramque ipsarum tangat apud a b. // Cuius contraposita sit d. // Dico iam quod d sectio neutri ipsarum a b coincidet. // Ducantur enim per a b puncta tangentes utrasque sectiones ae bz. // Iam bz tangens agb et b sectiones, earum contrapositis a et d non coincidet, quoniam, per 3am 2i Conicorum non tangentes234 tactae sectionis intra angulum secat: // similiter ae tangens a et agb sectiones, earum contrapositis b et d non coincidet per eadem. // Itaque sectio d per ipsas ae bz lineas a contrapositis ipsis a et b segregata neutriquam ipsis235 coincidet. // Quod est propositum.
|