F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 41
<- App. -> <- = ->

[A:112r] 41a Si hyperbole alteram contrapositarum ad unum quidem tangat, ad duo autem puncta, coincidat: contraposita ipsius reliquae contrapositarum non coincidit.

Sint contrapositae abg d. Et quaedam hyperbole ghb ipsam abg tangat quidem ad b secet autem ad a g habens contrapositam e. // Dico iam quod e sectio non coincidit d sectioni. // Coniungantur enim ab bg rectae et producantur ad t z et deinceps. // Iam enim, per 33am 2i Conicorum, non coincident ipsi d sectioni contrapositae. // Itaque d sectio semper intra tbz angulum clausa ipsi e sectioni extra relictae nusquam coincidet. //

// Et hoc est, quod propositio sonabat.

figura 50

Inizio della pagina
->