36a Si hyperbole utrique contrapositarum coincidat: eius contraposita neutri contrapositarum coincidet apud duo puncta. Neque tanget utramque ipsarum.
Sint contrapositae a b. // Et agb hyperbole176 coincidat utrique ipsarum a b. // Dico iam quod contraposita ipsius agb quae sit dez non coincidet ipsarum a b alteri ad duo puncta. // Si enim possibile est, coincidat ad d e. // Et coniuncta de producatur. Quae, per 33am secundi Conicorum, quando177 secat ipsam dez in duobus locis, non coincidet eius contrapositae agb. // Et quoniam178 secat ipsam aed non coincidet per eandem179, eius contrapositae b. // Sed coincidet omnino alteri ipsarum, cum ipsae agb b sectiones concurrant apud b. // Quod est absurdum. // Et similiter demonstrabitur quod neque sectioni b ad duo puncta coincidet.
// Sed neque dez poterit utramque ipsarum a b sectionum tangere. // Namque pro deh secante, ducta tangente: tangens per 3am 2i Conicorum, ibit inter ipsas agb et b sectiones neutram tangens. [A:110v] // Quare agb non coincidet ipsi b. // Quod est contra hypothesim. // Restat ergo propositum.
|