F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 35
<- App. -> <- = ->

[A:110r] 35a Si hyperbole alteri contrapositarum ad duo puncta coincidat adversa concavitate: contraposita ipsius non coincidet alteri contrapositarum.

Sint contrapositae abd z. // Hyperbole autem abg coincidat ipsi abd apud a b puncta concavitatibus adversis. // Sit autem ipsius abg contraposita e. // Dico iam quod e sectio non coincidet ipsi z. // Coniungatur enim ab et producatur ad h indefinite. // Quoniam igitur recta abh secat hyperbolen abd iam per 33am 2i Conicorum, non coincidet eius contrapositae z. // Et quoniam secat apud eadem duo puncta hyperbolen abg iam per eandem 33am non coincidet eius contrapositae e. // Quare cum abh175 feratur inter sectiones z e neutram ipsarum tangens; iam et ipsae z e sectiones minime se invicem contingent. // Quod fuit demonstrandum.

figura 45

Inizio della pagina
->