F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 37
<- App. -> <- = ->

[S:144] 37a Si hyperbole utramque contrapositarum secet ad bina puncta: contraposita eius neutri contrapositarum coincidet.

Sint contrapositae a b. // Quas hyperbole gabd singulas secet ad duo puncta g a b d. // Sitque ipsius gab contraposita e. // Dico iam quod e sectio neutri ipsarum a b sectionum coincidet. // Connectantur enim rectae ag bd. // Quae, cum per 8am 2i Conicorum, secent singulae ipsas non tangentes180 sectionis gab confluent intra earumdem non tangentium181 angulum. // Confluant apud z et producantur per t h in indefinitum. // Iam enim nunquam tangent ipsam e ipsius gab contrapositam, per 33am secundi Conicorum. // Itaque nec possibile est ipsam e sectionem182 semper183 intra lineas tzh delatam, utrivis ipsarum a b contrapositarum coincidere. // Quod fuit demonstrandum.

figura 47

Inizio della pagina
->