29a Conicorum sectionum periferiae in adversum concavae non coincidunt ad plura puncta, quam duo.
Sint inquam duae ex praedictis periferiae abg gda in adversum concavae: // dico iam139 quod ad plura puncta, quam duo non coincident. // Nam si tangant se, quando140 per hypothesim extrinsecus tangunt, in uno tantum puncto sese per 21am huius tangent: // si secent ad unum punctum sese fiat adhunc propositum. // Si vero ad duo: // sint iam illa duo a g puncta: // et coniungatur aeg recta: quae, per 10am primi Conicorum cadet inter abg adg periferias, cum sint in adversum [A:108v] concavae, per hypothesim et producta relinquet extra cadens a diversis partibus periferias: // quo fit, ut ipsae abg gda periferiae necubi coincidunt, praeter quam in ipsis a g punctis quantumvis141 et extra producantur. // Quod est propositum.
|