[A:108r] 27a Hyperbole hyperbolen idem centrum habentem non tanget ad duo puncta.
Hyperbolae enim ahb amb habentes idem centrum d tangant128 (si possibile est) sese invicem129 apud duo puncta a b. // Et ducantur, ut in praemissis, tangentes eas,130 coincidentesque ad l punctum al lb131. // Coniungatur ab. // Cui dl producta coincidat apud z. //132 Eritque, per 30am secundi Conicorum az aequalis zb. // Et quae secet periferias apud h m133. // Quibus peractis, erit utique, per 37am primi Conicorum, in hyperbole ahb zdl aequale quidem dh. // In hyperbole vero amb zdl aequale dm. // Igitur dm aequum dh. // Quod est impossibile. // Verum igitur est, quod proponitur.
|