26a Parabole ellipsim, vel circulum non tanget ad duo puncta intra ipsam cadens.
Nam (si possibile est) parabole amb interior tangat ellipsim vel circulum exteriorem ahb apud duo puncta a b. // Et ducantur tangentes utramque sectionem al lb coincidentes apud l per 24am primi Conicorum: // et coniuncta ab perque medium secta apud z ducatur lhmz iampridem diameter per 29am 2i Conicorum productaque usque ad d ponatur ellipseos vel circuli diameter hd. // Eritque, per 36am primi Conicorum , ut dz zh sic dl lh. // Minor autem dz quam dl. // Ergo, per 14am quinti, minor zh quam lh et eo magis zm minor quam ml verum aequalis per 35am primi Conicorum: // quod est absurdum. // Astruitur ergo propositum.
|