F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 24
<- App. -> <- = ->

[A:107v] 24a Parabole parabolen non tanget ad plura puncta, quam unum.

Tangant enim se invicem parabolae ahb amb ad duo puncta a b. // Et ducantur tangentes al lb quae quidem tangent sectionem utramque: et per 24am primi Conicorum coincident, ut pote ad l punctum. // Coniungatur ab et per aequalia secetur apud z. // Et coniungatur lz quae per 29am secundi Conicorum, diameter est, secans sectionum periferias apud h m. // Eritque, per 35am primi Conicorum in una sectione lh aequalis hz et in altera lm aequalis mz. // Et perinde lh lm aequales, quando124 dimidia sunt eiusdem lz. // Quod est impossibile. // Igitur parabole parabolen ad plura puncta, quam unum non tangit. // Quod fuit demonstrandum.

figura 34

Inizio della pagina
->