F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber quartus | 22 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
22a Si praedictarum sectionum quaedam ad unum se invicem tangant punctum: non coincidunt sibi invicem ad alia puncta plura, quam duo.
Tangant enim se invicem duae sectiones conicae apud a punctum. // Dico iam quod non coincidunt ad alia puncta plura, quam duo. // Si enim possibile est, coincidant ad tria puncta b g d ita ut in mediis arcubus coincidentia non admittatur. // Et bg coniuncta producatur occurrens al tangenti apud 118 a utramque sectionem apud l. // Occurrit enim per 22am et 24am primi Conicorum. // Et fiat, ut gl Si autem in ellipsi, vel circulo bg aequidistet ipsi al demonstrabimus, ut in 2a parte 20ae praedictae diametrum esse at adductaque 47a primi Conicorum ad impossibile detrudemus adversarium astruentes propositum. [A:107r] Si bg120 aequidistet ipsi al tangenti: secta per medium bg apud p coniungatur pa. // Quae per 7am 2i Conicorum diameter erit utriusque sectionis unde tam dz quam dk per aequalia121 secabitur apud e quod est absurdum.
![]()
![]()
|
Inizio della pagina |
-> |