F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber quartus 10
<- App. -> <- = ->

[A:102v] 10a Eisdem existentibus: si punctum d in altera sit non tangentium57: et de quidem secet sectionem apud duo puncta e t58 linea vero dh apud solum h aequidistans reliquae non tangenti59: et fiat ut ed ad dt sic iam ec ad ct ponaturque ipsi dh aequalis in rectum hl: tunc ducta per c l puncta aequidistans erit non tangenti60: occurretque sectioni, ut ad b punctum et bd tanget sectionem.

Namque ducta bd tangente: ducta per tactum b penes ipsam op non tangentem61 veniet per puncta c l. // Nam si solum per c veniet62, non erit per 34am tertii Conicorum dh aequalis hl quod est contrarium supposito. // Si vero per solum l non erit, ut ed ad dt sic ec ad ct; quod est absurdum per 35am tertii. // Si denique nec per c nec per l absurditas geminabitur. // Omnino igitur per utrumque c l punctorum veniet: et aequidistat ipsi op occurrens periferiae apud b et est bd tangens. // Verum ergo quod proponitur.

figura 11

Inizio della pagina
->