F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber tertius 46
<- App. -> <- = ->

46a Eisdem existentibus: coniunctae aequales faciunt angulos ad ipsas tangentes.

figura 77

figura 78

Iisdem404 enim subiectis. // Dico iam quod aequalis est angulus agz angulo dgh. // Itemque aequalis angulus gdz angulo bdh. // Cum enim, per praemissam, recti sint anguli gzd ghd iampridem circulus descriptus super diametrum gd ibit per puncta z h. // 297 Quare, per 20am tertii Euclidis anguli dgh dzh eamdem assumentes de circulo periferiam aequales erunt. // Fuit autem in praecedenti angulus dzh aequalis angulo agz405 // Ergo et angulus agz aequalis angulo dgh. // Non aliter et angulus bdh aequalis arguetur angulo gdz. //Sicut iam proponitur demonstrandum406.

Inizio della pagina
->