F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber tertius 47
<- App. -> <- = ->

298 [A:92r] 47a Eisdem existentibus: ducta a concursu coniunctarum ad punctum tactus ad rectos erit tangenti.

figura 79

figura 80

Supponatur enim eadem quae prius: et coincidant gh zd apud t. // Ipsae autem dg ba productae concurrant apud c. // Et coniungatur et. // Dico iam quod cathetus est et ad ipsam gd tangentem. 299 // Si enim non, ducatur a puncto t kathetus ad gd ipsa tl. // Et tunc, quoniam aequalis est angulus gdz angulo bdh per praecedentem: ipsi autem anguli dbh dlt recti. // Propterea similia sunt triangolo triangolo dhb ltd. // Ut igitur hd ad dt sic bd ad dl. // Ut autem hd ad dt sic zg ad gt cum triangolo triangolo tdh tgz sint aequiangula invicem. // Item propter similitudinem tri[S:122]angulorum azg ltg est ut zg ad gt sic ag ad gl. 300 // Ergo, ut ag ad gl sic bd ad dl. // Et permutatim sicut bd ad ag sic dl ad lg. // Sed propter similitudinem triangolo triangolo cag cbd ut bd ad ag sic bc ad ca. // Itaque ut dl ad lg sic bc ad ca. // Per 36am autem primi Conicorum ut bc ad ca sic bm ad ma (ducta scilicet em ordinate ad ab). Verum ut bm ad ma sic de ad eg propter similiter sectas. // Igitur ut de ad eg sic dl ad lg. 301 // Maior autem407 de quam dl. // Ergo et eg maior quam gl per 14am 5i pars scilicet toto, quod est absurdum in ellipsi. // In hyperbole autem conversim et disiunctim, erit gd ad de sicut gd ad dl quare ed dl aequales: quod est absurdum408. // Itaque nec tl nec alia ulla praeterquam te kathetus est ad gd. // Quod erat demonstrandum.

Inizio della pagina
->