F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber tertius | 38 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
[A:87v] 256 38a Iisdem existentibus: si per concursum tangentium ducatur quaedam linea penes iungentem tactus: et per medium punctum iungentis tactus acta secet periferiam ad duo puncta occurrens in aequidistantem iungenti tactus; erit, ut acta tota ad extra receptam inter periferiam et aequidistantem, sic factae portiones a iungente tactus.
257 Sit ab sectio, vel sectiones. // Tangentes agb. // Iungens tactus ab. // Diametri an mg. // Ipsa quidem gm diameter per 30am378 et 39am secundi Conicorum, per medium secabit ipsam ab secet apud e punctum. // Ipsa go aequidistans ipsi ab. // Ducatur per e punctum linea zedo secans periferiam vel periferias apud z d occurrensque ipsi go apud o. // Dico iam quod sicut est zo od sic ze ed. 258 // Ducatur enim aequidistantes ipsi ab lineae lzcm dthxn aequidistantes autem ipsi lg ipsae zr hp. // Quibus peractis, non aliter, quam in praecedenti, ostendemus, quod est, sicut lm xt sic la ax et sic lg gx atque zo od. // Quandoquidem fuit ibi, ut lg gx sic zg gd propter similitudinem triangulorum. // Ut autem la ax sic ze ed ex proportione linearum. 259 // Ut igitur ze ed sic zo od. // Quare sicut zo od sic ze ed. //Quod fuit demonstrandum.
Scholium379 Huc [[...]]380 descriptio hyperboles, ellipseos et circuli, quae omittutur, quoniam facile patent ex ipsa paraboles descriptione: hoc excepto quod in parabola diametri aequidistant, in caeteris ad centrum coincidunt.
|
Inizio della pagina |
-> |