F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber tertius | 37 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
37a Si coni sectionem, vel circuli periferiam, vel contrapositas duae lineae tangentes coincidant: et a coincidentia366 in lineam tactus ipsarum iungentem ducatur quaedam secans periferiam ad duo puncta; erit, ut tota ad extra receptam, sic factae portiones a iungente tactus. 247 Sit coni sectio ab. // Tangentes agb. // Coniungens tactus ab. // Linea gdez secans periferiam sectionis apud d z puncta: ipsamque ab apud e. // Dico iam quod est, sicut zg gd sic ze ed. // Ducantur enim diametri sectionis gprotm nac in parabola quidem aequidistantes; in hyperbola, vero ellipsi, circulo, contrapositisque ad centrum i concurrentes. 248 // Item zr dp aequidistantes ipsi lag. // Nec non lzcm nxdo aequidistantes ipsi aetb tactus iungenti. // Eritque propter similitudinem triangulorum ut zg gd sic lz xd et sic zm do et sic lm xo. // Igitur ut lm xo sic zm do et propter similitudinem et proportionem figurarum sic lmg xog et sic 367 zrm dpo totum scilicet ad totum sicut ablatum ad ablatum. 249 // Quare, per 19am quinti Euclidis sic lgrz xgpd reliquum videlicet ad reliquum. // Aequale autem lgrz lo alc in parabola, quidem hyperbola, circulo et ellipsi, ut ostendit scholium adiectum: in contrapositis autem per 11am huius. // Item aequale xgpd lo anx in parabola videlicet, hyperbola, ellipsi, circuloque, per 2am huius: in contrapositis vero, per corollarium 11ae huius. 250 // Igitur, ut lm xo sic alc anx. // Verum propter similitudinem triangulorum ut lm xo sic zg gd. // Et propter proportionem figurarum, ut alc anx sic la ax et sic ze ed. // Itaque, ut zg gd sic ze ed. // Et, quoniam proportionalium quadratorum proportionalia sunt latera; ideo iam, et ut zg gd sic ze ed. 251 // Quod proponebatur demonstrandum. [A:86v]
[[]]370
[[]]371
252 Superest nunc,ad complementum demonstrationis huius 37ae ostendere quod aequale est alc ipsi lgrz.
Assumens375 itaque ipsius propositionis lineamenta exclusis lineis gdez nxdo aetb gb quae huiuc demonstrationi minime usu venientes, lectorem perturbarent. // Duco k tangentem apud k et occurrentem ipsi ca diametro apud . 253 // Secet autem zr periferiam apud q et ipsi k aequidistantem duco q y. // Ipsamque zq secet ac diameter apud s. // Secabit autem bifariam in parabola quidem per 46am primi Conicorum, in caeteris, per 47am eiusdem. // Quo fit, ut s c z sq iam similia sunt et invicem aequilatera, et aequalia. // 254 Triangulum sq aequale est sagr in parabola quidem, per 42am primi Conicorum: in ceteris autem, per demonstrata in 47a eiusdem376 // Igitur et scz aequale erit377 eidem sagr. // Commune apponatur lasz. // Et conflabitur totum alc aequale iam toti lgrz. 255 // Quod quidem restabat demonstrandum. // Quod si varia punctorum et linearum positio casum variaret: adhuc accomodanda esset casui lineatio: lectorisque solertia adhibenda: incredibile enim memoratu est, quam variae descriptiones cuivis apolloniano theoremati sint necessariae.
|
Inizio della pagina |
-> |