27a Si ellipseos292 vel circuli periferiae coniugatae diametri ducantur, et dicatur293 earum altera recta, altera transversa: et penes ipsas ducantur duae lineae coincidentes invicem et periferiae; quadrata, quae fiunt ex receptis portionibus a linea penes transversam ducta, accipientia species, quae fiunt ex continuatis portionibus ad lineam penes rectam ductam, similes et similiter descriptas subiectae speciei ad rectam diametrum, aequalia erunt quadrato, quod fit ex transversa diametro.
189
Sit enim ellipsis, vel circulus abgd. // Cuius centrum e. // Coniugatae diametri, recta quidem aeg. // Transversa autem bed. // Et penes ipsas ag bd ducantur nzht czlm.
|
// Dico iam quod |
|
nz cum specie ex cz |
|
zt cum specie ex zm |
|
simili |
|
speciei, quae ad ag aequalia sunt ipsi to bd. |
|
|
190
// Ducantur enim penes ae ordinate iam nx. // Itemque ipsa bp ad quam possunt ordinate ductae. // Eritque, per 15am primi Conicorum, sicut bp bd sic ag bd. // Sed per corollarium 13ae primi Conicorum bd aequale est speciei, quae adiacet ipsi ag. // Igitur sicut bp bd sic ag speciem, quae ad ag.
191
// Et propter similitudinem figurarum, sic nx speciem nx similem speciei ag294 [A:80v] // Est autem per 21am primi Conicorum ut bp bd sic nx bxd. // Ergo per 9am quinti Euclidis species nx hoc est zl similis speciei ag295 aequalis est bxd. // Et similiter demonstrabimus quod species cl similis speciei ag aequalis est bld296. //
192
Et quoniam nt secatur per aequalia apud h et per inaequalia apud z ideo per 9am secundi Euclidis 297 tz zn simul sumpta dupla sunt torum th hz hoc est nh hz. // Et eadem adducta mz zc simul iuncta dupla sunt cl lz. Itemque propter similitudinem et proportionem figurarum species mz zc similes speciei ag simul dupla sunt similium specierum cl lz.
193
// Aequales autem fuere species cl lz ipsis bxd bld. // Atque ob aequalitatem laterum nh hz aequalia ipsis 298 xe el. // Igitur tz zn cum [S:109] speciebus mz zc similibus speciei ag dupla sunt bxd bld et xe el simul.
194
// Et quoniam bd secatur per aequalia apud e et per inaequalia apud x ideo, per 5am secundi Euclidis bxd cum xe aequale est be. // Et per eandem bld cum le aequale est be. // Quare bxd bld cum xe el aequalia sunt 299 be. // Et propterea tz zn cum speciebus mz zc similibus speciei ag dupla sunt 300 be.
195
// Et perinde quadrupla be. // Et ideo aequalia bd. // Quod fuit demonstrandum.
|