75
[A:71v] 16a Si coni sectionem, vel circuli periferiam duae lineae tangentes coincidant a quodam vero puncto eorum, quae sunt in sectionem ducatur linea penes quamdam tangentium secans sectionem et alteram tangentium121: erit ut quae fiunt a tangentibus tetragona ad invicem, sic contenta superficies sub tota ducta et sui parte, quae est inter sectionem et tangentem, ad id, quod fit ex recepta ad tactum tetragonum122.
76
Sit coni sectio, vel circuli periferia ab. // Quam tangant lineae ag, gb. // Et per quoddam123 relictum in sectione punctum d ducatur penes bg tangentem ipsa edz. // Dico iam quod sicut est bg ag sic est zed ea. // Ducantur enim per a, b diametri aht, bcl.
77
// Per d autem dmn aequidistans ipsi ag. // Eritque per 47am et 46am primi Conicorum dc aequalis cz. // Quare, per 6am secundi Euclidis zed cum cd aequum est ce. // Sed ec cd sicut124 ecl cdn utraque enim ratio dupla rationis laterum in similibus figuris. // Et permutatim, sicut ec ecl totum scilicet ad totum, sic cd cdn ablatum ad ablatum.
78
// Et ideo, per 19am quinti Euclidis zed dl reliquum ad reliquum, sicut ec ecl totum scilicet ad totum. // Item ec gb sicut ecl gbl propter similitudinem figurarum. // Et permutatim sicut ec ecl sic gb gbl. // Igitur sicut zed dl sic gb gbl.
79
// Sed dl aequum lo125 aeh per 2am huius, et per primam, gbl aequum gat. // Ergo sicut126 zed aeh sic gb gat. // Et permutatim zed gb sicut127 aeh gat hoc est sicut ea ag utrobique enim ratio dupla128 laterum rationis129. // Et rursus permutatim, ut zed ea sic bg ag.
80
// Quod fuit demonstrandum. [A:72r]
|