F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus 47
<- App. -> <- = ->

46a Data coni sectione, axim invenire.

Sit data coni sectio prius parabole zge. // Oportet autem295 ipsius axim invenire.

figura 55

// Ducatur autem296 diameter ipsius ab.

// Si quidem ab axis est; factum est ordinatum. Si autem non; fiat, et sit axis gd. // Qui per 46am praemissi, aequidistans erit ipsi diametro ab et per diffinitionem, ductas ad se kathetos per medium secat. // Sed ad gd katheti, et297 ad ipsam ab katheti sunt. // Igitur kathetus298 ad ab et perinde ad gd positione datur ut edz. // Eiusque medium punctum d datur. // Quare ducta per d ipsi ab positione datae parallelus, quae sit gd positione datur.

// Componetur itaque sic.

// Sit data parabole zae. // Ducatur, per 44am praemissam, ipsius diameter ab et in ipsam299 kathetus ducatur be et producatur ad z et si quidem eb [S:73] aequalis est bz manifestum ex diffinitione quod ab axis est. // Si autem non; secetur ez per aequalia ad d et ducatur gd aequidistans ipsi ab. // Eritque per 46am praecedentis libri gd diameter, quae cum ad rectos et per medium secet ipsam ez erit iam et per diffinitionem axis paraboles: quae invenienda proponitur.

Et manifestum quod unus est axis paraboles. Nam si alius sit, ut ab erit, per 46am praemissi, aequidistans ipsi gb et ex diffinitione per medium secabit ipsam sibi kathetum ez quare be ez300 aequales essent. Quod est absurdum.

Itaque parabola cum infinitos habeat diametros aequidistantes: in earum numero unicum fortitur axim.

Inizio della pagina
->