F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 35 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
34a Si unam contrapositarum linea quaedam tangat: et huic aequidistans ducatur in altera sectione; quae a tactu ad medium secantis ducitur, linea diameter erit contrapositarum.
Sint contrapositae sectiones a b. // Et unam ipsarum scilicet a tangat quaedam linea gd apud a. // Ipsique gd aequidistans ez in altera sectione: et bifariam secetur apud h. // Et coniungatur ah. // Dico iam quod ah diameter est contrapositarum. // Secus enim sit atc diameter. // Itaque per centrum, it261 ipsa atc. // Et ideo, quae sectionem b tangit apud t aequidistat ipsi gd per 31am praecedentem. // Sed gd ipsi ez aequidistat; igitur et tangens apud t ipsi ez aequidistat. // Quare, per 47am praecedentis libri ec aequalis est ipsi cz. // Est autem eh aequalis hz quod est absurdum. // Nulla ergo alia, quam ah linea diameter est sectionis. // Quod fuit demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |