F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 36 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
35a Si diameter in una contrapositarum lineam quamdam bifariam secet; tangens alteram sectionem ad extremum diametri aequidistans erit bifariam sectae lineae
Sint contrapositae sectiones a b. // Diameter autem ipsarum ab in sectione b bifariam secet lineam gd apud e. // Dico iam quod tangens sectionem alteram apud a aequidistans est ipsi gd. // Secus enim sit tangenti apud a aequidistans dz secta per diametrum apud h. // Eritque per [A:51v] 48am praecedentis libri, dh aequalis hz. // Sed de aequalis eg. // Ergo per 2am Sexti Euclidis gz aequidistat ipsi eh. // Quod est impossibile. // Nam coincidit ei, per 22am praemissi. // Igitur tangens sectionem apud a nulli per d punctum productae praeter quam dg aequidistat. // Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |