F r a n c i s c i M a u r o l y c i O p e r a M a t h e m a t i c a |
Introduzione | Help | Pianta | Sommario |
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum | Liber secundus | 32 |
<- | App. | -> | <- | = | -> |
31a Si utramque contrapositarum duae lineae tangant; si quidem coniungens tactus per centrum cadat; aequidistantes erunt tangentes. Si autem non, coincident ad eadem centro248.
Sint contrapositae sectiones a b et tangentes ipsas249 lineae gad ebz. // Puncta tactum a b. // Et ab coniuncta cadat per centrum sectionum. // Dico tunc quod gd aequidistans est ipsi ez. // Nam cum per 48am praemissi ab diameter sit sectionum ipsae autem gd ez tangant sectiones apud extrema diametri, iam per [[additam]]250 32ae praemissi ordinate ductae sunt dg ez ad diametrum ab et perinde aequidistantes. // Vel patet prima pars propositionis per additam post 43am praemissi libelli. Est [A:50v] enim prima pars praesentis propositionis eadem cum praedicta post 43am [[praedicti]] additam.
// Non sit autem ab ducta per centrum sectionum. // Dico tunc quod tangentes ez dg coincident ad eadem centro251, hoc est ad easdem partes, ad quas centrum declinat. // Ducatur enim diameter sectionum ah et tangens sectionem ducatur thc. // Eruntque sicut dudum ostensum est tc gd aequidistantes. // Coincidit autem ze ipsi tc per 25am huius. // Igitur et ipsi gd coincidet: et manifestum quod ad partes centri. // Quod erat demonstrandum.
|
Inizio della pagina |
-> |