F  r  a  n  c  i  s  c  i        M  a  u  r  o  l  y  c  i        O  p  e  r  a        M  a  t  h  e  m  a  t  i  c  a
Introduzione Help Pianta Sommario
Emendatio et restitutio Apollonii Pergaei conicorum elementorum Liber secundus 29
<- App. -> <- = ->

28a Si in coni sectione, vel circuli periferia duas aequidistantes lineas linea quaedam bifariam secet; diameter erit sectionis.

In sectione coni agb duae223 aequidistantes ab gd singulae bifariam secentur [S:66] apud puncta e z et coniuncta ez producatur.

// Dico quod ez diameter est sectionis.

// Si enim non; sit si possibile [A:49v] est, diameter htz.

figura 36

// Eritque, per 5am vel 6am huius, tangens sectionem apud h aequidistans ipsi ab bifariam sectae. Quare et aequidistans ipsi gd estque diameter ht224. // Igitur per 46am vel 47am225 praemissi libri gt aequalis226 ipsi td.

// Quod est absurdum, cum ge supponatur aequalis ipsi ed.

// Non igitur alia, quam ez linea, diameter est sectionis. // Quod erat demonstrandum.

Inizio della pagina
->